- SCELERATI
- SCELERATIin mari olim poenas dare crediti. Unde Horat. l. 3. carm. 2. v. 27.----- vetabo, qui Cereris sacrumVulgârit arcanae, sub iisdemSit trabibus, fragilemque mecumSalvat faselum ------Quod hinc ortum, quia magis absoluta in mari Deorum potentiaiis visa est, iuxta illud Poetae, de impio homine, qui se mari commiserat,------ totus Fati totusque Deorum es.Hinc Paridem, furem, adulterum, raptorem, felici navigare aurâ, stupet et queritur Thetis, apud Stat. Achill. l. 1. v. 67.----- ----- spolia hospita portansNavigat iniustae temerarius arbiter Idae.At tales nec in mari tutos, quin pariter atque in terra illis et ibidem multa mala praeparari a Diis, scribit Dionys. Periegetes,------ τοῖς γὰρ ἀλιτροιςΕ᾿ιν ἁλὶ καὶ γαίῃ κακα μηρία θήκατο δαίμων etc.Vide Barthium Animadvers. ad Stat. d. l.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.